LEININGENSIS Comit. Germ. LEININGEN

LEININGENSIS Comit. Germ. LEININGEN
LEININGENSIS Comit. Germ. LEININGEN
Gall. De LINAGE, regio est Germ. sup. in Palatinatu, sub propriis Comitibus. Duae autem familiae distinctae hoc titulo gaudent. Originariae nomen Dagsburgicae superadditur: quae antiquissima, et si tamen Torneamentorum Scriptoris aliqua auctoritas est, Wilpertus A. C. 938. Magdeburgi ludis Equestribus interfuit. Plures ex illa Episcopi prodiêre. Porro, si tabulis fides est, in Frid. circa principium Sec. XIV. filiis, Frid. et Ioffrido, lineae Leiningensis et Dagsburgica, in diversum ire ceopêre. In quarum priore, ultimi masculi fuêrunt Hesso Landgravius Leiningensis, et frater Frid. Posterior, agnatorum ius sibi vendicans, adhuc durat; et quidem, qui nunc vivunt, communem omnes agnoscunt partem, Emiconem, Catharinae Nassoviae (a qua Sarwerdensis praetensio illis obtigit) maritum, Mortum A. C. 1541. Ab eius enim maiori fil. Ioh. Phil. Hartenburgica linea oritur: a minori Emicone, Dagsburgio-Falckenburgius ramus ortus est: cuius surculi sunt Heideshemius et Falckenburgius s. Dagsburgius. Altera vero fam. quae Leiningensi nomine utitur, Westerburgiae est, propriis etiam meritis, antiquitate et affinitatum splendore inclita. Ei Leiningensem titulum attulit Margaretha, Landgravii Leiningensis filia, Reinhardo Westerburgico nupta. Horum enim filii Reinhardus et Cuno, a Palatino Comite, ob matrem investiti dicuntur, nec dum lite inter utramque domum terminatâ. Haec in duos ramos nunc dispescitur, Westerburgium et Leiningensem; quorum hic cum iterum divisus esset, in Oberbrunnensem, et Grunstadensem, illo Exstincto hic manet superstes. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Parte I. in Ind. et quamque harum, linearum ramorum surculorumaque suo loco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • GRUNSTADIUM vulgo GRUNSTAT — GRUNSTADIUM, vulgo GRUNSTAT locus Germ. super. sub Comite proprio ex Fam. Comit. Leiningens. domus Westerburgicae. Cum enim Emico, Catharinae Nasloviae maritus, Obiislet A. C. 1541. maior eius fil. Ioh. Phil. Hartenburgicam lineam orsus est;… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”